- APULIA
- I.APULIAItaliae regio secunda, una cum Calabria, ex divisione Italiae ab Augusto primum factâ; quae complexa etiam Salentinos et Hirpinos usque ad Tifernum fluv. se protendit. Ipsa mari Adriatico contermina (vulgo la Puglia) inter Dauniam et Calabriam, quae et Iapygia, ab Iapyge Daedali filio, qui eam regionem tenuit usque ad Dauniam, dicta est: Dividitur in Apuliam Dauniam, quae hodie Puglia Piana, nunc Capitanata, quod vide, dicitur, et Apuliam Peucetiam, quae Italorum linguâ Terra Bariana, sive Terra di Bari ultra quam etiam partem Basilicatae continet, vocatur. Vide Plin. l. 3. c. 2. Dicta Apulia, an ab apulo Prisco, multis aetatibus ante bellum Troianum huius orae Rege? Apuliae Peucetiae termini sunt, in longum ab agro Tarentino ac Brundusino usque ad flumen Phiternum ultra montem Garganum: in latum a supero mari seu Adriatico, usque ad Lucanos, Hirpinos, et Samnites, ad Septentrionem sinus Ionicus sive Adriaticus, ad occasum amnis Phiternus Caracenorum et Frentanorum, qui nunc Aprutii terminus. Inter hos tamen limites conclusam regionem veteres in 2. partes dividunt, ut a Brundusio Tarentoque ad flumen Aufidum una, inde altera Phiternum pertineat, latitudine, ut supra constitutum, utrique reservata. Apuliae vero Dauniae seu Planae fines sunt ab Oriente Apulia Peucetia flumenque Aufidus, a meridie Apenninus cum Hirpinis et Samnitibus: ab Occidente Frentani Caracenique, nunc Aprutii cum Phiterno, a Septentrione Adriaticum vel Ionium mate. Ex praecipuis Regni Neapolitani partibus est, et alias Ducatûs titulô nobilis, Apulia: Imo et regni. Rogerius Normannus enim, ab Honorio II. Apuliae Calabriae et Siciliae Dux, ab Anacleto II. Antipapa vero Rex creatus est, circa A. C. 1130. Sigon. l. 11. qui a Lothario Imperatore pulsus Ranulphô, Duce Apulae declaratô, A. C. 1137. post huius mortem, amissa recepit, A. C. 1139. et Innocentium II. per fil. Wilhelmum malum cepit, titulô Regis Papae extortô, Succeslor sic patris, ab Adriano IV. per Graecos oppugnatus, hos feliciter superavit: navigatione in Aegyptum susceptâ infelix, Idem l. 12, 13, 14. Huius filiô naturali Tancredô mortuô, Henricus VI. Imperator regnum occupavit, filiô Tancredi Vihelmô eviratô. Idem l. 15. Postmodum Otto IV. Apuliam, cum aliis Italiae ditionibus, ereptam Imperio recuperaturus, Papam adversarium habuit, oppositô Fridericô Siciliae Rege, qui Ottonem im periô exuit, circa A. C. 1212. Quô in Castro Florentino Apuliae peremptô, A. C. 1250. fil. huius Conradus Siciliae ac Apuliae Rex Innocentium IV. vicit, cui conradinus fil. successit, sub tutore Manfredo; qui cum regnum invasislet, a Carolo Andegavens. a Pontifice evocato, victus est; ut et Conradinus, qui paternum regnum recuperatum advenerat. Sic Victor a Clemente IV. Siciliae apuliaeque Rex factus est. Platina in Clem. IV. Ei in Apuliae regno successit fil. Carolus Claudus; Huic fil. Robertus, Henrico VII. Imperator. obnixus, Princeps eruditus et fautor literarum. Hic Iohannae I. nepti ex filio Carolo, Andream maritum dedit. Bonfin. dec. 2. l. 10. Quô strangulatô a Ludov. Ungaro Leviro pulsa, sed restituta est a Pontifice, iure in Avenionem ei donatô. Iacobo dein Aragonio, postea Ottoni Brusuicensi nupta, Urbanum VI. qui CArolum Dyrrachinum Apuliae Regem creavit, infestum habuit, proin Ludovicum Andegavensem Caroli VI. patruum succeslorem sibi adoptavit. Idem ibid. Sed hôc exstinctô regnum Carolus tenui et Ladislao fil. reliquit: qui Romam cepit, moenibusque nudavit, imperante Rupertô Palatinô. Bonfin. dec. 3 l. 3. Peucerus Chron. l. 5. Platina. Ladislao postea venenô sublato, successit Iohanna II. soror: a qua Alphonsus primo Siculus, postea Ludovicus Andegavens. dein frater huius Renatus hearedes instituti: Qui ultimus ad Carolum ex fratre nepotem regnum transmisit, A. C. 1480. a quo Ludovicus XI. succeslor dictus est. Tandem in Hispanorum potestatem transiit, post gavissima cum Gallis bella, etc. Porro vastata est Apulia a Saracenis A. C. 825. 872. quô tempore Ludovicus II. Imperator illis fortiter restitit; A. item C. 907. Graecis erepta est, cum Calabria, ab Ottone M. A. C. 973. ob Legatos contumeliose habitos. Sensit terrae motum adeo stupendum, A. C. 1627. ut plusquam x VIIC 10. hominum, una cum oppidis ac pagis quamplurimis, admirabili Dei providentiâ, in conservandis quibusdam elucente, perierint. Ceterum ovibus Apulia olim abundabat, quarum lanae Mattialis palmam tribuit in Apophoretis, l. 19. Epigr. 155.Velleribus primis Apulia, Parma secundisNobilis; Altinum tertia laudat ovis.Idem l. 8. Epigr. 28. v. 3. de Partheniana toga:Apula Ledaei tibi floruit herba Phalanthi,Qua saturat Calabris culta Galesus aquis?Et hinc Cicero Apuliam a pastorum copia describit Orat. 3. contra Catilinam. Prima syllaba communiter longa est. Horat. l. 1. Sat. 5. v. 77.Incipit ex illo montes Apulia notosOstentare mihi ---- ----Idem tamen l. 3. Carm. Od. 4. v. 10. corripuit:Altricis extra limen Apuliae.Idem in Epod. Od. 3. v. 15.Nec tantus unquam siderum insedit vapor.Siticulosae Apuliae. Nic. Lloydius.Urbes Apuliae Dauniae; olim,Apenestae. Arpi. Teanum. Salapiae.Peucetiae Urbes.Canusium. Erdonium. Nuceria Apulorum. Batium. Egnatia. Venusia.Urbes huius temporis Apuliae sunt:Andria, Andria. Asculum Apulum, Ascoli. Barium, Bari. Barulum, Barleta. Bituntum, Bitonto. Bovinum, Bovino. Gravina, Gravina. Luceria, Luceria. Manfredonia, Manfredonia. Tranum, Trani. Troia, Troia. Venusia, Venosa.II.APULIAapud Tertullian. adnotante Lationiô in Observat ad illum, locum denotat obtectum et a pluvia securum; unde etiam provinc. Neapolitanae nomen arcessit: Namque et Horatio in Epod. Od. 3. v. 16. Siticulosa Apulia dicitur. Pamelius vero, oriri vocem ex α. privativo e πύλη, ac denotare locum extra portas vel columnas, contendit. Cui favere videtur Cyprian. de Spectac. Quod Deus etiam extra Cameras et gradus et apulias oculos habet etc. Vide Macros Fratres in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.